THEOPROPIA

THEOPROPIA
THEOPROPIA
apud Augustin. Ep. 158. Quod autem scripsit Eximietas tua, dubitare te, utrum in theopropia debeas eadem gesta iubere proponi, fiat etc. Aliter Theopropium, locus videtur appellatus, in quo Caesarum Edicta solebant promulgari. Θεοπροπεία enim et Θεοπρόπιον, μαντεῖον ἐκ θεοῦ, Hescyl. oraculum Graecis notat. Vide Clement. l. 7. Strom. Unde θεοπρόπος, Oraculorum Interpres, in Prometheo Aeschyli, e qua voce corruptum forte Theatrapus, in Bulla Martini Pontificis, de quo suprâ.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”